Epistola ad Galatas*

Caput 4: Versus 6

Misit Deus.Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis qui signum Patris ostendat in filios, ut quia nos hoc non auderemus dicere infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere.Spiritum Filii.Nota Spiritum etiam esse Filii. Et nota etiam hic trinitatem.AUG.Si forsitan aliquis quaerat utrum a Filio procedat Spiritus, etc., usque ad ab illo habet, ut et de illo procedat Spiritus sanctus.Clamantem.Notandum quod clamor in Scripturis non magnae vocis emissio, sed scientiae intelligatur, et dogmatum magnitudo.Abba pater.Eleganter duo verba idem significantia posuit, propter universum populum qui de Judaeis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebraeorum verbum ad Hebraeos, Graecum ad gentes pertineat. Utriusque autem verbi eadem significatio ad ejusdem fidei Spiritusque unitatem pertinet.Qui natura non sunt,etc. Unam Dei veri esse naturam ostendit, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse? Unde alibi Apostolus:Conversi estis servire Deo vivo et veroI Petr. 2..
(* Traductions européennes)